Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 207


Troili in preciosissima sepultura constituit sepeliri, necnon et corpus
regis Menonis fecit precioso sepulchro recondi.
Regina uero Heccuba, de morte filiorum suorum nimium anxiosa,
multiplices uias exquirit per quas posset de eorum interfectore finaliter
uindicari, ut tirannum Achillem, qui sic non horruit in filios suos
inseuire, morti tradere potuisset. Demum accersito ad se
Paride, secreto ipsum alloquitur et in multa lacrimarum affluencia
dixit illi: "Karissime fili, tu nosti qualiter ille infelix Achilles
fratres tuos, karissimos natos meos, proditorie morti tradiderit, orbando
me miseram genitricem Hectore et Troilo, qui soli vna tecum
erant integrum solacium uite mee. Propter quod dignum esset et
iustum quod, sicut ipse proditorie orbat parentes interficiendo filios
alienos, sic et ipse proditorie interfectus penam similiter paciatur.
Hic enim infelix Achilles fecit sepius me requiri de Polixena filia mea
tradenda sibi legitimam in uxorem, quem dum de ea sibi tradenda
in spe certa posuerim, propono ad eum nuncium destinare ut ad me
in templum Apollinis mecum ueniat locuturus, ubi uolo quod
tu, fili, cum fideli nostrorum militum comitiua secreto debeas
latere, et eo ueniente ibidem, uobis irruentibus in eundem, euadere
non ualeat manus uestras quin interficiatur ibidem. "
Quod Paris, pias matris motus ad lacrimas, matri similiter lacrimando
deuote concessit. Factumque est quod Paris, iuxta condictum
matris, cum xxti sibi fidelibus et nimium animosis in
templo Appollinis latenter occubuit. et statim, misso per Heccubam
nuncio ad Achillem, infelix Achilles amoris inconsulto
calore deceptus, qui ualde sapientibus sensum aufert, vna cum Antilogo,
Nestoris filio, ad Appollinis templum accessit. Quibus ibi
peruenientibus, Paris cum eius fidelibus ab eorum latibulis exeuntibus
extractis ensibus irruit in Achillem. Achilles uero excepto ense
tunc erat inermis. Contra quem Paris tria iacula in suorum brachiorum
uirtute uibrauit, cum quibus letaliter percussit eundem, aliis
suis militibus insurgentibus contra eum. Achilles autem, extracto
ense et suo pallio in suo brachio inuoluto, irruens in irruentes in eum
vii interfecit ex eis. Sed demum Achilles et Antilogus mortui
sunt in eodem templo Appollinis, a Paride nequiter interfecti

Torna all'inizio