Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 173


ipsius, dicens: "Si mei denegas misereri, miserearis saltem huius
paruuli nati tui ne mater ipsius et filii tui ipsi amara morte depereant
aut per mundum exules paupertate nimia in maxima uerecundia
deprimantur. " Regina autem Heccuba, mater ipsius, Cassandra,
et Pollixena, sorores eiusdem, et Helena, prostrate ante pedes eius,
in lacrimis ipsum rogant ut, depositis ipsis armis, tutus in sua
regia conquiescat. At ille earum nec mouetur ad lacrimas nec ad
preces.
Armatus ergo a pallacio suo descendit, dum ire
ad bellum omnino festinus intendit. Sed Andromacha, facta
ueluti ex multo dolore mente capta, ad regem Priamum, scissis
uestibus, laceratis genis, et sparsis sine lege capillis, exclamans
accessit. Sic enim faciem suam unguibus lacerauerat, sanguine
vndique defluente, quod uix agnosci poterat a notis suis. Et se
ante regis pedes in multo dolore prosternens ipsum monet et lacrimose
precatur ut ad Hectorem festinus acceleret et ut ipsum ad
pallacium reuocet et reducat antequam inmisceri se bello contingat.
Rex ergo Priamus, nulla mora protracta, equum ascendit, Hectorem
festinus insequitur, qui, antequam plurimum elongasset, peruenit
ad eum, et eius equi habena uelut irrato animo intercepta, Hectorem
monet et rogat in lacrimis et per numina deorum ipsum adiurat ut
redeat et ulterius non procedat. Qui demum in multa contradiccione
iussui patris obtemperans redit inuitus et in pallacium suum
ascendit nec tamen arma quibus erat indutus deponere procurauit.
Bellum autem interim letale committitur. Dyomedes et Troilus
bello conueniunt ambo, in eorum equorum cursibus se grauiter
impetunt in duris ictibus lancearum, et indubitanter alter tunc
alterum peremisset, nisi Menelaus cum sua acie peruenisset ad
illos, qui certamen amborum inuicem separauit. Menelaus autem
in regem Miserem, regem Frigie, irruit animose et ipsum ab
equo deiecit. Greci regem Miserem capiunt et captum asportare
nituntur, nisi tunc uelociter occurrisset Polidamas, qui in suis
uiribus et sue potencia aciei regem Frigie ne duceretur captiuus
uiriliter impediuit. Greci uero uidentes quod eum captiuum ducere

Torna all'inizio