QUAESTIO 3 
Deinde quaeritur de formatione hominis ex parte corporis: et circa hoc quaeruntur 
duo: 1. De qua natura corpus hominis compositum sit; 2. De loco corporali 
in quo positus est, scilicet in paradiso. 
ARTICULUS 1 
Utrum in compositione hominis sit aliquid 
de natura corporis caelestis. 
Ad primum sic proceditur. 
1. VIDETUR quod in compositione corporis humani sit aliqua pars de natura 
corporis caelestis. Eidem enim formae debetur idem perfectibile. Sed forma 
corporis humani convenit in natura intellectuali cum forma separata, quae corpus 
caeli movet. Ergo videtur quod aliquid de natura caelestis corporis in compositionem 
humani corporis veniat. 
2. Praeterea, impossibile est contraria ad maximam aequalitatem venire, nisi 
per aliquid concilientur. Sed non potest contraria conciliare nisi quod est a 
contrarietate remotum, quale est inter corpora solum corpus caeleste. Ergo 
oportet ad compositionem corporis humani, in quo ad maximam aequalitatem 
elementa perveniunt, aliquid de natura corporis caelestis advenire. 
3. Praeterea, Avicenna dicit, quod spiritus qui per membra 
diffunduntur, sunt de natura lucis. Haec autem est natura quinti corporis: 
unde etiam Philosophus dicit in 2 de Anima, quod lucidum et diaphanum 
invenitur in inferioribus corporibus secundum quod communicant cum 
superiori corpore. Ergo videtur quod in corpore humano sit aliquid de essentia 
corporis caelestis. 
4. Praeterea, sicut dicit Philosophus, oportet quod in 
semine sit triplex calor: scilicet calor elementaris, scilicet igneus, et caelestis, 
et vitalis, qui est animae. Sed accidentia indicant naturam, ut in 1 de Anima 
dicitur. Ergo videtur quod praeter naturam elementarem sit etiam in corpore 
hominis natura caelestis, et natura animae. 
5. Praeterea, homo dicitur minor mundus, quia in eo omnium creaturarum naturae 
concurrunt. Sed corpus caeleste est maxime pars universi. Ergo videtur 
quod aliquid de natura illius corporis veniat in compositionem corporis humani.
  |  
  |