Lanfrancus Ticinensis: In omnes epistulas Pauli commentarii, cum glossula interiecta

Pag 345


CAP. III.—1. LANFR. Fidelis autem , id est, verax,
qui adfuturum se promisit fidelibus suis usque in
finem saeculi.
2. AMBROS. Fidelis autem . Hoc ad verba orationis
quae fecerat reddidit.
3. Dominus autem dirigat , id est, contingat vobis
permanere in illa charitate, quae est erga eum, tolerantes
etiamsi aliquid conveniat pro eo pati. Et
quod dixit, Dei et Christi, in commune id positum
esse videtur.
4. LANFR. Ipsi enim scitis . Quasi diceret: Non est
opus ut exponam hanc traditionem, de qua loquor,

Torna all'inizio