non venerunt alii fratres? In veritate si papa esset Ravenne, 
cum cardinalibus deberet occurrere ad istam letitiam contemplandam». 
Audiens hec prospexi eum et subrisi dicens: «Benedicaris 
tu, fili, bene dixisti!». Cum autem ingressi fuissent Ravennam 
ad ecclesiam Sancti Vitalis statim iverunt, ut locum sepulcri 
Pauli Traversarii primitus visitarent. Cumque Paschetta coram 
archa domini Pauli staret, elevata voce cepit flere, quasi plangeret 
patrem suum, dominum Paulum, virum nobilem, strenuum 
et prudentem. Et cepit facere nauseam, dedignans quod in sepulchro 
patris Traversaria esset sepulta. Postmodum autem iverunt 
ad hospitia ordinata. Hec omnia retulit michi qui presens fuit 
et vidit, dominus Iohannes monachus, sacrista Sancti Vitalis, 
amicus meus. 
In crastinum autem Guillielmottus locutus est in consilio 
Ravennatum. Erat enim pulcher miles et magnus prolocutor. 
Cumque perorasset et concionando verba sua dixisset, plus 
promiserunt ei et obtulerunt Ravennates, quam ipse postulasset 
ab eis. Gaudebant enim quod casale domini Pauli reviviscere 
posset. Consensit etiam in hoc dominus Phylippus archiepiscopus 
Ravennas, qui erat de Tuscia. Et habuit Guillielmottus possessiones 
et terras domini Pauli, sicut unquam dominus Paulus habuerat 
melius, et abundavit pecunia et redditibus et edificavit curtes 
et casalia et muralia et palatia, et prosperatus est multis 
annis, ut vidi oculis meis. Post hec elevavit se contra partem 
Ecclesie, et ideo de Ravenna fuit expulsus, et omnia sua palatia 
et edificia fuerunt destructa, iuxta verbum quod in Proverbiis 
scriptum est, XVII: Qui altam facit domum suam, querit ruinam. 
Et Eccli. XXI: Qui edificat domum suam impendiis alienis, quasi 
qui colligit lapides suos in hyeme. 
Porro illa Paschetta, uxor sua, que se Aicam nominari faciebat, 
filium ex eo non habuit, sed mittebat in Apuliam et pueros 
V annorum et VII inde portari sibi faciebat, quos filios suos esse 
dicebat. Tandem mortuus est unus ex illis, quem cum in archa 
domini Pauli sepelisset, cepit eiulando clamare et dicere: «Magnitudines 
domini Pauli, ubi vos derelinquo? Magnitudines domini 
Pauli, ubi vos derelinquo? Magnitudines domini Pauli, ubi vos
  |  
  |