Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 74


in obsidione diutius moraturum, neque spes erat oppidum captum
iri nisi fames ingruens, quod vix in multum tempus accidere poterat,
ad deditionem cogeret oppidanos. Nam et loci natura munitissimum
erat, nec ad sui defensionem virtute vel audacia sub
Rogerio Sclavo aut sub Tancredo prudentia consiliove poterat
indigere. Ita, crebri conatus obsidentium hostibus nichil oberant,
illique, licet audacter magnaque vi sepe descenderent, nichil aut
parum ledebant exercitum. Rex enim, cum sciret Tancredum,
fratris sui filium, astrol[ogic]is rationibus dies tam obsessis quam
obsidentibus utiles previdere, ipse quoque cum astrologis suis
eosdem dies diligentius attendebat, indicans familiaribus suis diem
quo descensuros eos previderat, ut adversus repentinas eorum
eruptiones exercitum premunirent. Sic, aliquandiu re protracta,
difficultatem hanc solvit inter proceres et plebem in oppido nata
discordia. Nam Rogerii Tancredique voluntas et consilium erat
totius oppidi frumentum adunatum tam militibus quam oppidanis
per equas portiones distribui. Plebs vero negabat victualia sua
publicatum iri volebantque singulis oppidanis singulos milites assignari,
ut eis in domibus suis necessaria providerent. Quod militibus
suspectum quidem et fidei vacillantis indicium videbatur.
Cepit ergo plebs a militibus plurimum dissidere, adeo quidem ut
se regi dedere militesque regios in oppidum latenter introducere
molirentur. Sed ubi Rogerius Sclavus et qui cum eo erant hoc
illorum percepere consilium, rebus omnibus iam diffidentes, statuerunt
ipsi quoque pacisci cum rege, ut, oppido recepto, salvos
atque incolumes eos abire permicteret. Quod eis facile rex concessit,
cum neque se tam mature speraret [oppido potiturum]
et, necessitate cogente, proponeret in Italiam sine dilatione transire.

1



5




10




15




20




25


Torna all'inizio