Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 133


In xvia fuit gens quondam Prothesilai, uindicare sui mortem
domini sitibunda. Xviiam uero duxerunt rex Polidarius et
rex Machaon. Xviiiam duxit rex Rodi. Xviiiiam duxit Euripulus,
rex Octomeniorum. Xxam duxerunt Xantipus, rex Lidorum,
et rex Amphimacus. Xxiam duxit rex Phylotetes,
dominus Larisse. Xxiiam Dyomedes et Stelenus duxerunt.
Xxiiiam duxit Eneus, rex Cypri. Xxiiiiam duxit rex Prothailus.
Xxvam duxit rex Capenor de Capedia. Xxviam et ultimam duxit
rex ipse Agamenon, vtpote tocius exercitus imperator.
Aciebus igitur omnibus ex utraque parte sic sollempniter institutis, utraque pars in liberum campum egreditur causa belli. Sed ille
fortissimus Hector, quietis impaciens primus, ante omnes alios potenter
equum suum coegit in cursum, contra Grecorum primam
aciem quasi furibundus anhelans. Quem ut presentit Patroclus, qui
prime aciei Grecorum, ut dictum est, ductor erat, contra Hectorem
in equi sui cursu uelociter dyametro recto procedens Hectorem
acuta lancea sua petit, et cum ea uiriliter ipsum inpellens scutum
quod sibi Hector opposuit uiriliter perforauit, sic eciam quod ad
arma interiora perueniens aliquid disrupit ex eis, non tamen ad nude
carnis intima usque transiuit. Hector vero in uiolencia ictus ipsius
non trepidans neque nutans, multo ardore furoris accensus, non in
ictu lancee petiit simili relacione Patroclum, sed nudato ense in
ipsum irruit et ex ictu ensis crudeliter sic percussit in capite quod
eius caput per medium duas diuisit in partes. Quare Patroclus se
in equo sustinere non ualens, utpote qui peruenerat ad ultima
spiramina uite sue, mortuus in terram decidit in medio pugnatorum.

Torna all'inizio