odium habitum in eidem bonitatem occultat. Et dixit: iniquus  
precipit aliie que complere non possunt, contra quos irascitur  
cum perficere non possunt, et tunc ire de suo fine non permittit  
cogitare quia suus sensus perversitate anime obumbratur,  
qualiter anima sua perversa similatur in eo statu loco obscuro  
quem sol illustrare non potest. Et dixit: male divicie periculose  
sunt domino, et eo maioris periculi quo ipsorum superfluitas  
excedit condicionem habentis; nam assimilatur cibo stomachi  
exuperanti virtutem, qui impedit et debilitat comedentem. Et  
dixit: cum volueris super aliquo tibi consulere que accidere possunt,  
membra singula sint partes consilii tue circumspectionis  
presentes, quia consilium se habet loco verbi, membra vero et  
distinctiones loco litterarum quarum, deficiente aliqua, alius habebitur  
intellectus. Et dixit: non vivimus naturali vita nisi ut  
vitam consequamur intellectualem; igitur, ex quo vitam naturalem  
non nisi propter intellectualem appetimus, indulgeamus  
virtuti naturali non amplius quam expediat per illam. Et  
dixit: oculus amantis cecus in amato censetur. Et dixit: propter  
bene operari laborem subtineas, et propter mala que non commiseris  
non tristeris. Et dixit: deliciosus ad ea que sibi conferunt  
oblectamenta accedit priusquam intueatur si bene operetur  
aut male. Et dixit: maxime parcus est qui non concedit id quod  
aliis satisfacit et sibi defectum non facit. Et dixit: rectificare  
non coneris valde corruptum, quia priusquam eum rectifices corrumperis.  
Et dixit: boni moventur facilius ut bona indulgeant  
quam mala impendant et, magis quam pro malis, ad recompensandum  
pro bonis; mali vero in contrarium operantur. Et dixit:  
iniuriator excusat se consuetudine, et rectus ratione. Et dixit:  
quando cum doctiore loqueris, tuum non prolonges sermonem,  
et quando cum minus docto te loqueris, proroges, quia ex fine  
verborum quod non potuit a principio apprehendet. Et dixit:
  |  
  |