Landulphus Senior: Historia Mediolanensis

Pag 97


diripiens ac ipse suis manibus in terram effundens, pedibus et fustibus multorum quasi
lutum nullam reverentiam divinis sacramentis habentium conculcari fecit. O gens sine
Deo, et o placitum sine vero! Sacramentum hoc per verbum Dei consecratum quid
offendit? Accedit enim, sicut beatus Ambrosius dixit, verbum ad elementum, et fit sacramentum,
et quid dicat Augustinus sanctus, intellige: Quamvis impudici et immundi sint
qui operantur, ipsa eius sanctitas pollui non potest, et quod verbis euangelicis et per adulteros
et in adulteros sanctum est.
Quid de gente vesanissima a Deo oblita dicam? Dei
ira super civitatem apertissime multis iudiciis emittente, sancto baptismo sancti pascae
criminose interrupto, ventum est ad diem maioris ebdomadae, quo capitanei iam non
private, sed publice sui fedi ac proprietatis retinendi curiose satagebant. Dum haec
agebantur, Herlembaldus haec omnia suo studio parari existimans, et animam iam esse
in manibus diiudicans, solus quasi dux theatrum suos confortando ac cohortando ad bellum
regens praelii necessaria ordinabat; quin etiam in primis sibimet vexillum, milites
et pedites exinde, qui scalas ad capiendas domos et cellaria machinasque diversas portarent,
ordinabat. Praeterea secrete ordinavit balistas ac fundibularios, scalas triangulares
ferratas inferius per semetipsas stantes cubitorum viginti. His itaque compositis ac
oratione facta luculenta, in qua suis magnas divitias coelestes et humanas honoresque
maximos promittebat, praecepit militibus ceteraeque multitudini, ut armati in theatro dato
signo citissime convenirent. Ac ab altera parte capitanei cum populi parte, cui Herlembaldi
intentio innotuerat, viri cognoscentes industriam praeliique calliditatem, ac bellum
civile adversum sese curiosissime praeparari, sibi et filiis ac uxoribus necem turpissimam
inferri timentes, paulo citius Herlembaldo ad bellum armati et viriliter praeparati sunt.
Hoc audiens Herlembaldus, loricam admirabilem indutus equum ascendens feriendum, ac
ipse manu vexillum tenens, cum paucis armatus et Leoprando sacerdote, qui et ipse
crucem manu gestabat propria, non ut bellum sedaret, sed ut bellantes suos potius incitaret
hostibus, et ipse hostis exiliens ac barba e lorica extracta, ut terrori magis foret,
sese dedit. Cum autem hic primus suis non expectatis armatis et signo dato, perplurimum
suis confidens viribus, maxime quia ante e civitate illos fugaverat, bellum initians,
lanceis ac ensibus perfossus primus et inter primos cecidit. Sed effecto bello ac Dei
misericordia paucis mortuis, ac sine multorum strage, quam quidam ex ipsis magnis
firmabant assertionibus, devictis atque fugatis omnibus, quos non Dei caritas sed mala
res armaverat, solus sacerdos e clericis qui dissidii totius fomentum fuerat, Leoprandus,
naso et auribus post aliquot dies mutilatus, gaudio immenso civitas tota paceque adepta
repleta est. Si enim civitatis totius meritis exigentibus victoria hostibus data fuisset, et
frequentes armati aliquanto citius convenissent, ut profecto comperimus, machinis rerum
diversarum inventis, quae huius erant ordinatae flagitii, ut illi cives qui angustiis arctabantur
asserebant, ipso die pars tota nobilium quasi Sillae vel Marii tempore cum populo
sibi favente gladiis diversisque tormentis funditus interisset.
31. (IV, 1.) His autem causis, quibus hi tres cum paucis vitam finiere humanam terminatis
a quo fonte haec universa epistolis multis intercurrentibus manaverunt, posteris fidelibus
et hanc ecclesiam diligentibus ut sibimet praevideant, cetera fideliter enucleare curabo.
Igitur comitissa Matildis cum iam duobus fratribus emortuis, quos Henrici IV imperatoris
calliditate occisos fore credebat, sese solam superstitem videns, serpente qui olim
protoplaustos in paradiso Dei decepit callidior, ipsum quaerens imperatorem a regno

Torna all'inizio