| Satis intellegere potuit .., qualem me servitiis vestris exhibeam, et si non fallor, apud serenitatem
 vestram esse non debet mee devotionis sinceritas aliena. Porro non sum ex illis, qui intendunt vendere
 peregrina servitia sua vobis, quoniam in hiis me fateor debitorem, et utinam, sicut sum utilis,
 sim acceptus! Profecto dominus .. poterat in hoc mihi sic facere gratiam, quod sibi gratia non noceret,
 ut in feudum cuiusdam pupilli, consanguinei mei, in quo [ei] vel predecessoribus eius nulla
 notabatur offensa, non se sic fervidum exhiberet, quod improbe petitionis instantia non sic imprudenter
 obreperet, ut offenderet hominem et Deum non relinqueret inoffensum. O serenissime rex,
 quantum throno vestre iustitie subtrahunt huiusmodi petitores, qui per circumventionum dispendia
 vos ad pupillorum provocant lesionem! Placeat igitur magnitudini vestre supplicatio mea, quatenus
 sic refrenetur effrenis petitoris affectus, quod mendax precator iusto iudicio careat impetratis.
 
 III 39
 
 Cum tractaretur de mittendo nuntio ad excellentiam regiam pro quibusdam negotiis, que in litteris
 summi pontificis continentur, procuratum est, ut talis mittatur, qui et devotus esset ecclesie ac honorem
 vestrum pleno desiderio aspiraret. Et nos quidem novimus et quamplures alii non ignorant,
 qualem se iste ad utilitates vestras obtulerit quantumque industrie ac cautele habuerit in hiis etiam,
 que non iniungebantur eidem. Et ecce, qui mittitur, non qualisqualis, sed ille, cuius affectum in
 negotiis vestris examinavit effectus. Ceterum et nos quidem, quia sapienti pauca sufficiunt, consideratis
 omnibus bona fide consulimus, ut persuasionibus et consiliis latoris presentium circa petitiones
 summi pontificis vos non exhibeatis difficiles, sed potius favorabiles et benignos.
 
 III 40
 
 Litteras vestras affectuose recepimus et iuxta petitionis affectum dilectum clericum vestrum a domino
 papa in subdiaconum ordinatum ad vos duximus remittendum. Sane, cum virtutis materiam
 habeat et expediat, quod proferat rem in actum, nostri consilii est, ut insistat studio querens et acquirens
 pretiosam scientie margaritam. Sic enim super eo, quod in ipso fundatum est, superedificari
 poterit, quod et suo et sociorum suorum desiderio satisfiat. De hiis autem, que nobis ex parte vestra
 fuerunt exhibita, ad grates vobis assurgimus, licet gratius extitisset nihil nobis fuisse transmissum.
 
 III 41
 
 | 
 |