| eis, et ut hi quos ordinavit Dominus de Evangelio vivere, eo quod
 Evangelium annuntiant, libere de Evangelio vivere possint. Saccati
 vero obedientes fuerunt summo pontifici, et inde laudantur
 et precipue commendantur, quia in aliis religionibus bene possunt
 salutem propriam operari vel saltem ubi sunt, dummodo, secundum
 quod concessum est eis, alios sibi similes non recipiant, donec
 penitus ad nichilum reducantur, sed sic deficiant in se ipsis. Isti
 vero stulti, bestiales et ydiote, qui se apostolos appellant, nullatenus
 obedire disponunt, sed faciunt vestimenta habitus sui et
 ponunt seorsum in oculis intrare volentium et dicunt eis: «Non
 audemus vos recipere, quia prohibitum est nobis. Vobis autem
 prohibitum non est, et ideo facite quod vobis videtur». Et ita
 creverunt et multiplicati sunt super numerum, nec quiescent nec
 cessabunt a stultitia sua, donec aliquis summus pontifex indignetur
 contra eos et deleat eorum memoriam desub celo. Nam
 summis pontificibus Romane curie obediendum est, quia Dominus
 dicit, Luc. X: Qui vos audit me audit, et qui vos spernit me
 spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui me misit. Hinc Apostolus
 ait, prima ad Thessa. IIII: Itaque qui hec spernit, non
 hominem spernit, sed Deum. Non ergo videatur leve peccatum
 inobedientia his qui obedire contemnunt, quoniam propter inobedientiam
 Adam perdidit paradisum, Saul regnum, Salomon amorem
 divinum. Sauli namque a Samuele dictum fuit, I Reg. XV:
 Numquid vult Dominus holocausta aut victimas, et non potius ut
 obediatur voci Domini? Melior est enim obedientia quam victime,
 et auscultare magis quam offerre adipem aríetum, quoniam quasi
 peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus ydolátrie nolle
 acquiescere.
 Secunda ratio est quia aliqui eorum non servant castitatem,
 ad quam omnes religiosi tenentur, quam etiam Dominus docuit
 verbo et monstravit exemplo. Verbo docuit, cum dixit, Luc.
 XII: Sint lumbi vestri precincti, et lucerne ardentes. Ubi Gregorius
 dicit: «Lumbos quippe precingimus, cum carnis luxuriam per
 continentiam coartamus». Exemplo monstravit, quando se circumcidi
 fecit. Ubi beatus Augustinus dicit: «Circumcisio Christi
 quid est nisi castitas nostra, qua Deus delectatur in novissimis
 | 
 |