| Uestram ergo piissimam paternitatem suppliciter exposcimus,
 ut per eundem portitorem quid super hac re
 uobis uidetur dignemini rescribere.
 Ad episcopum.
 H episcopus seruus seruorum dei bononiensi uenerabili
 et in Christo fratri coepiscopo salutem et apostolicam
 benedictionem.
 Sedem apostolicam sicut debuisti consulere decreuisti.
 quod quia prudenter fecisti, nos et nostros confratres iocundos
 reddidisti.
 Qua propter ad rogata benigne et breuiter respondemus.
 puella, super qua utrum baptizata fuerit dubitatur, sopitis
 omnibus altercationibus sacri baptismatis unda tinguatur,
 ne anima precioso Christi sanguine redempta per ignorantiam
 puniatur.  nam ratio sancte religionis non patitur,
 huiusmodi res in ecclesia in ambiguo reliquatur: nec est
 rebaptizatio ubi non est fidei catholice discissio.
 Ad amicum.
 P reuerendo ac diligendo patri ac domino M quicquid
 uere est.
 Dilectionem quam erga uos - pater - habeo, lingua
 dicere et stilo scribere nequeo.  michi namque nunc quoque
 gratum ut aliis pluribus sepe numero affectum uestre caritatis
 nouiter exhibuistis.  iuste quidem, quia desolatos consolari,
 pauperibus erogare, necessitatem patientibus uiscera
 non claudere eos qui possunt decet.  quin immo ex precepto
 domini - sicut scitis - debent.
 Idcirco largitatem uestre caritatis suppliciter exposco,
 quatinus adhuc mihi diuine lectioni uacanti et necessitatibus
 ingruentibus unde emam non habenti, et ideo non equum
 proficienti, per presentium latorem psalterium siue eius pretium
 si placet mittatis, ut sic me uobis in uita debitorem
 asciscatis.
 Ad amicum.
 G dilectissimo amico M utriusque hominis sospitatem.
 Uere uirtus amicicie in prosperitate non declaratur.
 que in aduersitate perfecte manifestatur.
 | 
 |