Guido Faba: Dictamina rhetorica

105


CCXIII.
De imperatrice ad reginam Francorum.
A. Dei gratia Romanorum imperatrix et semper augusta
G. eadem gratia illustrissime regine Francorum salutem cum desiderabili
prosperitatis augmento. Gratum gerimus super omnia
et acceptum, cum nostre serenitati sepius recitatur de vestre
dilectionis continentia et salute, quia dum familiaritatem ad
memoriam reducimus tenere iuventutis, semper noster animus
ad ampliorem benevolentiam laudabiliter excitatur. Inde est
quod altitudini nostre excellentia vestra scribat, quomodo fortuna
leta rideat et omnia sint iocunda, quia nostra magnificentia,
que multipliciter prestante domino gloriatur, vos suis affectat
gaudiis sociari.
CCXIIII.
Responsiva ad eamdem.
Celsitudo vestre glorie super gratulatione visitationis novissime
nos prevenit, annuntians nobis vestre magnificentie
prestolatum gaudium et salutem, que sic exultatione multiplici
nos replevit, quod vix lingua carnis sufficeret ad dicendum.
Quia vero de nostra continentia scire cupitis et audire,
actione vobis exhibita gratiarum pro litteris quas misistis,
noveritis quod per Dei gratiam et vestram, omnia sunt nobis
tam prospera quam iocunda.
CCXV.
De duchessa ad marchianam.
Preclare ac magnifice domine A. Dei gratia marchiane
Estensi, decorate multa sapientia, curialitate, pulcritudine ac

Torna all'inizio