Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 72

Liber I


nobis vel dicta vel scripta est: in qua auditoris vel lectoris animum ad id quod volumus, summa vi trahere nitimur. eius alia in oratione, alia in epistola ratio est. Ratio enim unum aliquod sibi dicendum proponit, epistola plerunque multa perscribit; illa auditorem, haec lectorem habet; illa iudicium plerunque expectat, haec nunquam; illa certis tantum locis, id est quatuor, conclusione uti potest, in principio, secundum narrationem, secundum firmissimam argumentationem, in fine totius orationis: haec multis et incertis locis, hoc est ubicunque aliqua materia finitur, conclusione uti potest. Quapropter neque ita longa, neque ita artificiosa conclusione utetur epistola, prasertim si pluribus de rebus scribatur aut si negotia vel res leviores contineat. Igitur si epistola unica de re, neque valde longa, neque valde gravi scribatur, satis erit in conclusione, quod velimus, exponere brevi vel amplificatione vel commiseratione adiecta: quibus de rebus paulo post dicemus. Si gravior erit, pro qualitate materiae conclusionem adhibebimus. Aliam enim commendatio, aliam consolatio, aliam simplex narratio conclusionem habeat necesse est. Sin plura vel praecepta vel negotia continebit epistola et in singulis brevi conclusione et in fine omnium enumeratione aliqua erit utendum. Quod Cicero facit

Torna all'inizio