Andreas Strumensis: Passio Arialdi

84


ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum , audite
quid super hac re beatus dicat Gregorius: «Cur - inquit - non videtur,
cur non perpenditur quia benedictio illi in maledictionem convertitur, qui
ad hoc, ut fiat haereticus, ordinatur?». Et iterum: «Quisquis contra hanc
simoniacam et neophitorum haeresim vehementer pro officii sui consideratione
non arserit, cum Simone mago se non dubitet habere portionem,
qui prius commisit hoc piaculare flagitium». Quoniam locus ille in hoc
beati Gregorii sermone ubi praecipitur unicuique pro sui officii consideratione
contra simoniacam ardere debere, non omnibus forsitan plene patet,
vobis lucide nos explanare condecet. Tres quippe ordines in sancta ecclesia
habentur: unus praedicatorum, alter continentium, tertius coniugatorum.
Primus namque debet contra hanc ardere indefessa exhortatione,
continentes autem assidua oratione, vos vero qui coniugati estis et de vestrarum
labore manuum vivitis, ut Deus omnipotens hanc ab ecclesia sancta
repellat et disperdat cotidie ardenterque operibus eleemosynarum instare
debetis. Quisquis igitur nunc ex his tribus ordinibus contra simoniacam
cum his iustitiae operibus ardenter minime pugnaverit, iuxta dicta Spiritus

Torna all'inizio