Arnulfus Mediolanensis: Liber gestorum recentium

178


divinitate ago penitentiam talia provisurus in posterum.
Igitur imitatores mei estote , carissimi, et ita ambulate, sicut
habetis formam nostram
."
10. His ita decursis et pluribus aliis, que humana non
capit memoria, populus semper avidus novorum in nimium
zelum excitatur adversus clerum aliis se deferre deo putantibus
aliis avaritie lucris inhiantibus. Ad hec Landulfus
idem simul cum conplice Arialdo per dies multos multorum
incitat animos gratia favoralis aure nova semper et inaudita
concionando proponens, prout noverat vulgi morem. Ad
cuius conpescendam temeritatem maiores ecclesie sepe conveniunt
sacras illi scripturas et sanctiones opponentes
canonicas. Que despiciens omnia nichilominus instat.
Imo die una solempni ad ecclesiam veniens cum turbis a
foro psallentes omnes violenter proiecit a choro insequens
per angulos et diversoria. Deinde providet callide scribi

Torna all'inizio