| Quod Mutinenses mutuo de pace inter se facienda tractare ceperunt.
 Sed Dominus melius ordinavit et fecit, quia VII° die intrante
 Octobre, in die Dominica infra octavam beati Francisci, factum
 est compromissum de pace facienda inter Mutinenses de Saxolo
 et Mutinenses de civitate.
 Quod dominus Guido de Corigia et dominus Matheus, frater suus, intromittebant
 se de pace Mutinensium facienda.
 Et dominus Guido de Corigia et dominus Matheus, frater suus,
 fuerunt principales ad istam pacem componendam et ordinandam.
 Et dominus Mastinus de Sancto Vitale de Parma multum laboravit
 ad hoc, ut pacem Mutinenses haberent. Et frater Petrus de Culiculo
 de Parma, ex Ordine fratrum Minorum et lector in Mutinensi
 conventu, similiter fideliter laboravit eundo Parmam ad dominos
 supradictos et redeundo Saxolum et Mutinam et referendo
 verba istorum tamquam nuntius et mediator existens. Siquidem
 de voluntate erat, tam illorum de civitate quam illorum de Saxolo,
 ut pax modis omnibus haberetur. Attenuati enim erant paupertate
 et miseria ex utraque parte et magnis debitis obligati. Nam
 marsupia eorum evacuaverant et exhauserant tam Tusci quam
 Gallici atque Romagnoli et multe alie nationes, occasione stipendii
 quod dabatur eisdem. Ego etiam frater Salinbene de Parma ex
 Ordine fratrum Minorum illo tempore associavi fratrem Petrum
 de Culiculo eundo Saxolum ad dominum Manfredinum et rogando
 tam ipsum quam alios maiores exterioris partis, ut quantum erat
 ex parte sua pacem non recusarent, iuxta verbum Apostoli, ad
 Ro. XII: Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus
 pacem habentes. Qui responderunt michi curialiter et benigne
 quod omnino cum concivibus suis pacem habere volebant
 et parati erant stare ad mandatum illorum qui de pace facienda
 se intromittebant, etiam si gravia eis viderentur et essent. Ivi
 diebus illis Carpum, ut facerem ibi festum beati Francisci. Cumque
 pervenissem illuc, inveni nuntios secretarios marchionis
 | 
 |