Salimbene de Adam: Cronica

Pag 126


sensu dereliquit liberantem se. Nota exemplum illius qui custodiebat
viridarium domini sui, qui introduxit serpentem in domum
suam, qui postea interfecit filium suum et fugit. Ideo dicit Ecclesiasticus
XI: Non omnem hominem inducas in domum tuam:
multe enim sunt insidie dolosi
. Item Eccli. XII: Non credas inimico
tuo in eternum
. Nota quod vulgariter dicunt illi de Tuscia:
«D'ohmo alevandhiço et de pioclo apicadhiço no po l'ohm gaudére».
Id est: «De homine adventicio et de pediculo adhereticio
non potest homo gaudere»; id est: non habes consolationem de
pediculo alieno qui adheret tibi et de homine advena quem tu
nutris.
De Ioas, de Aman Agagita, de Federico II. De marchione Hestensi qui Opiço
dicitur.
Omnes hi IIII fuerunt ingrati.

Quod patuit in Ioas rege Iuda, de quo presens est sermo,
et in Aman Agagita, de quo in Hester continetur ultimo: Et ut
manifestius quod dicimus intelligatis
et cet. usque ibi: Deo illi
reddente quod meruit
. Patuit etiam in Friderico secundo, quem
pupillum nutrivit Ecclesia, et postea contra Ecclesiam levavit
calcaneum, eam multipliciter affligendo. Sed in malum sui ipsius
contra stimulum calcitravit. Nam depositus vehementer ab imperio
fuit, nec ex malitia sua consolationem invenit. Ideo dicit Ecclesiastes
VIII: Non sit bonum impio, nec prolongentur dies eius,
sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini
. Item
Ys. III: Ve impio in malum: retributio enim manuum eius
fiet ei
. Item in marchione Estensi qui nunc est patet etiam
hoc quod de superioribus diximus, nec non et in aliis multis.
Sequitur in textu Paralipo.: Qui cum moreretur, ait: Videat
Dominus et requirat
. Cui respondet Dominus, Luc. XI: Ita, dico
vobis, requiretur ab hac generatione
, scilicet sanguis prophetarum
omnium, qui effusus est a constitutione mundi, a generatione ista,
a sanguine Abel usque ad sanguinem Zacharie, qui periit inter altare
et edem
. Sequitur in textu Paralipo.: Cumque evolutus esset,

Torna all'inizio