: Chronicon Novaliciense

Pag 270

V


Regina, ut supra retulimus, coangustatur diversis calamitatibus
et auxilium petit ab Attone, avus qui fuit Bonefacii. Qui
audiens legationem, equos producit, regina aufert in Canusino
castro.
<XI>. Sed rex Berengarius audit reginam morari in Canusino
castro, hostiliter movit a Papia veniensque ad castrum, passim
obsidit. Inter hęc inimicus humanis generis Attonem alloquitur:
«Si meus efficieris homo, multa copia tibi subministrabuntur».
Atto vero audiens hec, respondit se esse facturum, ut
oporteret. Interrogat qualiter hoc agere potuisset. Diabolus respondit:
«Adveniente sabbato, venerit alius ad custodienda
moenia. Tu vero non abibis, set rogato eum ut tribuat tibi assensum
morandi, quia nondum vehicula, quibus sustenteris, venerunt».
Quod ita factum est. Veniens vero coevus eius, dum
audit talia petulantia regressus est. Mortuus est in eadem ebdomada
episcopus Regensis. Atto vi obtinet castrum, fuerat illius
episcopi. Modo ad cepta redeamus. Regina vero, dum obsideretur
a Berengario et ab Arduino, scabrosum consilium quęrit
quomodo evadere posset: defecerat ei iam panem et vinum. Sed
Deus auxiliator eius illi donat amminiculum. Arduinus namque

Torna all'inizio