ille: «Faciam», inquid, «quod iubet domnus meus». Illis vero 
recedentibus, precepit suis tota nocte vigilare et explorare fores 
monasterii, ne de qualicunque parte ibi cibum vel potum introduceretur.  
Sciebat enim quod nihil cibi vel potus sive aliquid ad 
ędendum in monasterio remansisset. Noverat namque per omnia  
virum esse sanctum. 
XIII. Ea vero nocte idem pater beatissimus totam duxit pervigilem  
rogavitque Dominum cum lacrimis, qui servis suis in 
montibus et in desertis locis semper ferculis suis ministare dignatus  
est, ut sibi misereri dignaretur, prebens alimenta monachis  
et qui in deserti regione quinque milia ex quinque panibus 
et duobus piscibus saciavit hominum, suis sa<c>iare dignaretur 
hospitibus. Cumque his orationibus et aliis huiusmodi tota nocte  
perorasset, repperit summo mane tantam copiam vini et panis 
in cellario, quanta aliquando ex labore proprio habere potuit. 
Erant enim omnia vascula vinaria vino optimo replęta et orreum 
replętum ipsum. Facta autem die, summens rex cibum cum 
suis, sciscitat qualiter vel unde illis ipsum advenisset cibum. Cui 
cuncta per ordinem relata sunt. Amirans ergo rex et clamans 
sanctitatem huius viri, laudans Deum et glorificans, abiit. 
XIII. Promittens ergo interea rex ante suum egressum ibi 
multa bona facere propter ammirationem predicti abbatis et veneratione  
eiusdem loci coetuque fratrum inibi degentium, quia 
multi nobiles carne et nobiliores Ede, scilicet ex Francorum prosapia  
ibi Deo militabantur. Si quis vero episcopum vel abbatem 
suo loco desiderasset, de monachis ipsius loci et de discipulis 
beati Frodoini et de eius doctrina viri requirebantur, de quibus 
nonnulli mirę et perfecte sanctitatis in eodem loco exercebant. 
XIV. Igitur tuba convocatus omnis regis exercitus ipseque 
rex abbati et omnium fratrum orationibus se conmendans, deinde  
valedicens, precedente iamdicto ioculatore, coepit abire. Qui
  |  
  |