| INCIPIT V TABULA.
 In quarta tabula tractatum est qualiter omnis clerus debeat
 se adinvicem salutare. Nunc autem tractandum est de
 salutationibus que pertinent ad viros seculares et mulieres,
 in quibus oportet nos uti secularibus verbis. Duces equidem,
 principes, marchiones et comites ita se salutant: " Nobilissimo
 viro R. dei gratia duci Austrie H(enricus) eadem gratia Saxonie
 dux salutem cum indissolubili amicitie vinculo ", vel
 " salutem et quicquid excogitari potest melius ", vel " salutem
 et quicquid potest ", vel " salutem et prosperos in omnibus
 successus ", vel " salutem et prosperis successibus habundare ".
 His autem salutationibus omnes magni viri et populares
 universi usque ad servos glebe convenienter possunt
 uti, mutatis his que mutari debent. Ceterum sunt multi principes
 qui salutando retinent consuetudines speciales quarum
 diversitates nemo ad plenum scire valeret. Dux venerabilis
 ita ordinat salutationem suam: " P(etrus) Çiani dei gratia
 venerabilis Dalmatie atque Croatie dux et dominus medietatis
 et quarte partis et dimidie totius (sic) imperii Romanie "; item
 R(aimundus) qui vulgo dicitur esse ' comes sancti Egidii ' in
 salutatione sua ita dicere consuevit: " R(aimundus) dei gratia
 dux Narbone comes tolosanus et marchio provincie ". Aliquis
 dux vel princeps sic salutat consules civitatum: " Nobilibus
 viris Veronensium consulibus et universo eiusdem civitatis
 populo H(enricus) dei gratia Saxonie dux salutem cum
 omnimoda prosperitate ", vel " salutem et omne bonum ". Si
 | 
 |