Salimbene de Adam: Cronica

Pag 819


in profundum maris. Hinc beatus Basilius in Exameron dicit:
«Nullus in malicia permanens de se ipso desperet, sciens quoniam
agricultura quidem arborum qualitates transmutat». De hac
materia satis sit dictum, quantum ad presens spectat. Iam nunc
ad cursum usitatum accedamus et que dicenda sunt prosequamur.
De LXXII ribaldis fratris Ghirardini Segalelli et de eius stultitia.
Anno Domini MCCLXXXIIII, quem etiam millesimum superius
inchoavimus, carta CCCC29, indictione XII, septuaginta
duo ex his qui se dicunt Apostolos esse et non sunt, inter quos
erant pueri cum senioribus, veniebant per stratam publicam
transeundo per Mutinam et per Regium, ut irent Parmam ad fratrem
Ghirardinum Segalellum, qui fuit primus eorum, volentes eum
videre et expropriari ab eo et benedici et de sua licentia perambulare
per mundum. Et introduxit eos in quamdam ecclesiam
apud Parmam et denudavit eos omnes et reinduit et recepit et
benedixit et postea misit eos ut irent quo vellent. Et papa
Gregorius decimus de Placentia in pleno concilio Lugdunensi
interdixit eis ne de cetero multiplicarentur, et nichilominus tali
habitu induunt semet ipsos et vadunt discurrendo et stultiçando
per mundum, nec Deum timent nec hominem reverentur, scilicet
summum pontificem, vicarium Iesu Christi; et credunt se esse
in statu salutis, cum Romane Ecclesie non obediant. Isti credebant
se facere secundum Scripturam que dicit, Luc. X: Post hec
autem designavit Dominus et alios LXXII et misit illos binos ante
faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus.
De XII mulieribus que ibant ad fratrem Ghirardinum videndum.
Item eodem millesimo, post predicta paucis diebus elapsis,
venerunt per eamdem stratam publicam XII iuvencule cum mantellis
circa scapulas involute, que se dicebant sorores Appostolissas
esse hominum supra dictorum, et ibant Parmam ad videndum

Torna all'inizio