Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 208


Paris uero corpus Achillis iubet et Antilogi coruis et canibus exhiberi,
sed precibus et monitu Helene a templo tantum Appollinis
eiecti sunt in platea, ut ob omnibus Troyanis uidere uolentibus
possent liquide intueri.
Gaudent itaque Troyani de morte Achillis, inter se mutuo conferentes
quod de Grecis non poterant amodo aliquatenus dubitare.
Agamenon uero rex ad regem Priamum nuncios suos mittit ut Grecis
iubeat exhiberi corpus Achillis et Nestori corpus Antilogi in
triste solamen sui patris inmodice condolentis. Concessit Priamus
et Greci ad eorum castra transducunt amborum corpora mortuorum.
De morte itaque Achillis planctus fit maximus inter Grecos, qui
putant et conferunt inter se amodo eis de capiendo ciuitatem nullam
superesse fiduciam Achille sublato. Ibique Achilli constituunt
magni precii sepulturam, rogantes regem Priamum ut sepulturam
Achillis in ciuitate Troye locari permittat, qui in introitu porte
Tymbree sepulturam ipsam hedificari concessit. Eius autem
sepulture preciosam formam et modum describere superfluum
uisum est.
Agamenon uero rex post hec reges Grecorum et principes ad colloquium
conuocari mandauit. Quibus uenientibus et in eius presencia
constitutis, Agamenon illis in suo sermone significat
qualiter pro morte Achillis maior pars exercitus uidetur nimium
de<h>ortari. Querit ergo quid sit melius eligendum, an a bello
desistere, an adhuc in bello ipso persistere uiribus cumulatis, an ad
propria remeare. Audiencium autem iudicium in diuersa uota diuiditur;
alii bellum probant; alii reditum gratum dicunt. Demum
omnes eorum in vnam sentenciam concurrentes bello insistere
approbant et <h>ortantur, dicentes, etsi Achilles eis defecerit,
non eis deficient uera promissa deorum quin contra Troyanos
Greci non gaudeant optata uictoria et ciuitatem Troye funditus non
euertant.
Ayax tamen in medio regum assurgens regibus persuasit ut, etsi
Achilles de medio sit sublatus, mittatur pro eius filio, qui apud regem
Licomedem auum suum in armis iuuenilibus educatur, cum ipse pro
certo didicerit Grecos sine eo contra Troyanos non posse uictoriam

Torna all'inizio