reverentius intellexi, factus repente stupidus,  
et referendo quodammodo verecundus, quod  
adversus Deum, et sanctam Romanam ecclesiam,  
quam Christianae fidei matrem et dominam  
recognosco, iniuriarum atrocium lator  
intitulor, et offensarum enormium irrogator  
appellor: de quibus, si pectoris claustrum  
discutio, conscientiae me nulla nota redarguit,  
nec probabilis stimulus veritatis impugnat.  
Nam licet bonarum sit mentium, ibi  
culpas agnoscere, ubi noxae non premant: si  
de nullis offensis poenitentiae dona non obtuli,  
si de nullis iniuriis humiliati spiritus  
tributa non solvi, nescio cur iniuriator aestimor,  
vel cur damnator excessuum immanitate  
compingor, nisi eo forsan, quod contra vos  
et praedecessores vestros, offensionis et culpae  
pravitate respergor, quod voluntati vestrae, de  
haereditatis privatione non parui, et reconciliationis  
optatae gratiam, quam multivarie,  
multisque modis expetii, hucusque non potui  
promereri. Nunc vero praeceptis salutaribus  
monitus, et obiurgationibus vestris, quae circa  
duritiam filiorum clementiam patris insinuant,  
persuasus, gaudeo satis, quod excitare me  
literis, quod corripere monitis, paterna  
dignatur affectio, ex quibus spei fertilis indicia  
colligo, et fiduciae facilis argumenta compono:  
ut cum non semper osculandus a patre  
sit filius, sed dura interdum castigatione puniendus,  
jam me velut ingratum, de cujus se asserit  
salute solicitum, a gratiae communione 
  |  
  |