Salimbene de Adam: Cronica

Pag 829


die, tam diebus sollemnibus quam profestis. Ad istum fratrem
perducta est quedam mulier quam diabolus subintraverat.
Cumque ad fenestram mulier sederet cum fratre, dixit demoni
frater: «Dic michi, miser, scis tu quot sint ordines angelorum in
celo?». Cui demon dixit: «Scio et bene scio quia novem sunt».
Cui dixit frater: «Specifica et dinumera eos michi». Cumque
dinumerasset eos usque ad tertiam ierarchiam, subticuit de aliis
et ulterius non processit. Cum autem frater ab eo quereret
quare tres alios residuos ordines et sublimes nominare nolebat,
respondit et dixit: «Ex nimio dolore eos nominare non possum,
et istam meretricem que me huc perduxit, ubi verecundiam
pacior, hodie crudeliter verberabo». Tunc respondit frater et
demoni dixit: «Perspicuum est quod tu ex ordinibus illis fuisti
quos pre dolore nominare non prevales. Vide ergo ad quantam
miseriam devenisti, ut, qui in celo habitare debebas, nunc in
meretrice propter tuam superbiam habitaculum repperisti. Quapropter
precipio tibi, cum propter stultitiam tuam miserrimus et
vilissimus sis effectus, ut creaturam Dei bonam, mulierem scilicet
istam, deseras, nec eam de cetero molestare presumas, presertim
cum sim ex illis de quibus Dominus dixit, Mar. ultimo: In nomine
meo demonia eicient. Adiuro ergo te, in nomine Patris et Filii et
Spiritus Sancti, ut recedas ab ea et amplius in eam intrandi non
habeas facultatem». Ad hanc igitur coniurationem diabolus recessit
confusus et eiulando delusus, et mulier gratias Deo agendo
estitit plenarie liberata.
De quodam alio qui confudit et vituperavit diabolum, sapienter cum eo
loquendo.
Quidam religiosus, dum in loco privato ad requisita nature
sederet et Deum laudaret, fuit reprehensus a demone quod locus
ille non erat ydoneus, sed inhonestus ad Deum laudandum. Cui
respondit frater et dixit: «Ita sum divinis laudibus assuetus,
quod a laude Dei cessare non possum. Nam, Scriptura teste,
didici quod Deus est ubique, ergo ubique est laudandus a suis;

Torna all'inizio