Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 93


stimulus incitarat. Occulte tamen id se facturum promisit, ne
crudelitas nimia videretur in eum repente sine manifesta causa
patenter irruere, cuius diu socius extitisset. Timebat enim ne
forte res aliorsum ac opinabantur vergeret, ideoque se non audebat
hostem apertum ostendere. Enimvero, preter eas que dicte sunt
privatas singulorum inimicitias, alia quoque causa suberat que in
odium electi satis eos efficaciter inducebat. Aiebant enim Transalpine
gentis superbiam, que hactenus potestate predita curie fretaque
regum amicitia Longobardos impune multis exacerbasset
iniuriis, deinceps a curia penitus excl[udendam, si prius ele]ctum
amov[eri contigerit. Eo] namque seme[l expulso, nec eius] gentis
quempiam [in curia re]mansurum, ipsumque regem, cum ad etatem
discretam pervenerit, eos habiturum familiares inter quos nutritus
fuerit et quos eum usus longevus consuetudoque docuerit,
neque peregrinis et advenis, quorum mores ut ignotos abhorreat,
dignitates curie collaturum. Ceperunt itaque cum gayto Petro
singulis diebus equitare, frequenter ei assistere et honorem ac
reverentiam, ultra quam episcopalis pateretur dignitas, exhibere.
Inde familiarius eum admonent ut notos et amicos circa se semper
habeat, nec ignotum quempiam ad se patiatur accedere. Nam
electum Siracusanum, cum in curia superiorem pati non possit,
cum quibusdam aliis inisse consilium ut ipsum interfici faciat,
ideoque dandam operam ut illius possint insidie precaveri. Ille,
ut erat pronus quicquid sibi suggestum foret credere, collaudans
eos, rem ad amicorum transfert notitiam, quorum consilio statuit
non solum a curia Siracusanum electum expellere, verum
etiam eligere [viros qui eum in] ipsius ingressu palatii gladiis
exceptum confoderent. Interimque regis militibus eorumque

1



5




10




15




20




25


Torna all'inizio