Guido Faba: Epistole

376

LXXVII.
Responsio ad eamdem.
Iustum fore dignoscitur et honestum et ab omnibus
commendabile iudicatur, ut bene meritis benigna gratia
provideat largitoris. Volentes igitur ad similitudinem medici
liberantis infirmum indigentie tue curare languorem tibi
mittimus tantam pecunie quantitatem, demandantes ut de
agro fructifero, pro quo tua sollicitudo prudenter accessit,
mercatum facere studeas gratiosum.
LXXVIII.
Potestas et commune Bononie suos oratores increpant et
hortantur, ut auxillia sibi contra imperatorem parent.

O. de Mediolano Bononie potestas et consilium civitatis
eiusdem viris nobilibus A. et B. suis ambaxatoribus salutem
et prosperitatem. Licet multa sapientia sit in vobis, tamen
non indigne possumus admirari, ex eo quod vestra prudentia
non apparet super negotiis publicis promovendis. Nam F., qui
dicitur imperator, gentes congregat ex adverso et nobis adiutor
aliquis non apparet. Unde vobis quasi dormitantibus imperamus,
ut a somno surgentes sollicitetis electam militiam
Lombardie, ut in nostrum subsidium veniat properanter, considerando,
quod moram trahit ad se periculum in hac parte.
LXXIX.
Responsio oratorum.
Digne non possumus reprehendi, quicquid vestre littere
nuntiarent: nam semper solliciti sumus et attenti circa nostri
communis profectus et honores pro viribus ampliandos, salva
gratia dicti vestri. Unde vestra dominatio firma veritate cognoscat

Torna all'inizio