CXXXVII. De destructione Syracuse.  
Eodem anno barbari Syracusam civitatem invadunt, conburrunt et cuncta 
diripiunt. 
 CXXXVIII. De rege Balduino et de celebratione concillii et confirmatione 
milicie ordinis et regule Templi et de gestis, que fuerunt 
eodem tempore.  
Anno Domini MCXXVIII. Rex Balduinus oppidum Blahasam, quod a 
Sydone quatuor miliariis in arduis edificatum fuerat, obsedit et cepit. Eodem 
anno apud Trecas archiepiscoporum et episcoporum et abbatum inter quos 
sanctus Bernardus affuit Clarevariensis concilium est celebratum. In quo fuit 
Templi milicia corroborata et regula sancti militaris ordinis instituta. Lotharii 
temporibus sedit Honorius in papatu. Qui cum fuisset electus sub contemptione Teobaldi cardinalis 
et presbyteri, humiliter mantum deposuit. Fratres itaque videntes humilitatem ipsius unanimiter ei 
obedientiam prestiterunt. Hic cum descenderet in Apuliam, ut cum Rogerio dimicaret, investigans 
fraudem baronum, seniori consilio Rogerium de ducatu Apulie investivit. Hic per P[etrum] cardinalem  
patriarchas Aquilegensem et Venetum deposuit. Huic Innocentius papa secundus successit. 
Qui quoque sub contemptione cum Petro Petri-Leonis presbytero cardinali, cui Anacletus nomen imponitur,  
fuit electus, Innocentius electus, sed Anacleto preter Francigenos Romanum vulgus 
adhesit. Anacletus crucifixum aureum, aureas coronas et ecclesiarum thesauros accipiens in Apuliam 
se recepit et regnum et Rogerium regem esse concessit. Innocentius vero navigio Pisas pervenit et 
inter Pisanos et Ianuenses treguas conposuit. Indeque proficiscens apud Sanctum Egidium concilium 
celebravit. Transiens in Franciam a Lodoico rege Francorum et Henrico rege Anglorum honorifice 
receptus est. Progrediens in Lothoringiam a rege Lothario promissionem accepit, quod cum ad 
beati Petri sedem reduceret. Rediens itaque Remis sedem et apud Placentiam tercium concilium 
celebravit. Reversus Pisas inter Pisanos et Ianuenses pacem conposuit, et recolens beneficia sibi a 
Pisanis et Ianuensibus collata Pisane concessit ecclesie primatum Sardinie et tres episcopatus in provincia  
Corsice. Ianuensem vero exemit ad subiectione ecclesie eamque metropolim faciens subiecit 
et Bobiensem et quosdam Corsicanos episcopos. Dum hec agerentur, ecce rex Lotharius festinus 
promissor advenit. Rex igitur et pontifex Urbem pariter adierunt, ubi pontifex sedem in Lateranensi 
ecclesia, et rex imperiale obtinuit diadema. Post hec imperator in Alamaniam, et pontifex revertitur 
ad civitatem Pisanam, ubi quartum celebravit concilium. Et quoniam Rogerius Petrum heresiarcam 
anomine Anacletum adhuc in errore fovebat, christianissimus imperator, ecclesie catholicus advocatus, 
de Alamania rediens, cum summo pontifice Apulie fines invasit et totam potenter in fortitudinis brachio 
subiugavit. Rogerius autem in Syciliam fugit; pontifex igitur et imperator comittem Ramonem ducem 
fecerunt Apulie. Sicque pontifex ad Urbem, et imperator in Teuthoniam remearet. Petrus vero 
heresiarca in errore suo conputruit et defunctus est. Cuius sectatores alium elegerunt, quem Romani 
Carnicorvium nominabant. Demum ad pedes summi pontificis misericordiam postulantes misericorditer 
recepti sunt. Auctoritate autem summi pontificis Compostelana ecclesia facta est metropolis. Lotharii 
quoque temporibus regi Balduino successit Fulco Andagavensis comes. Iste 
Fulco filiam regis Anglie habuerat in uxorem; qua defuncta, filiis ex ea susceptis,  
arcesitus est, ut Melisendam primogenitam Balduini duceret in uxorem. 
Balduinus enim filium non relinquerat, sed quatuor filias. Accessit itaque Fulco 
et reginam accepit et regnum; ex qua genuit Balduinum et Aimericum, qui |  
  |