Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 612


QUAESTIO 2
Deinde quaeritur specialiter de virtutibus cardinalibus: 1. Quae et quot debent
dici cardinales; 2. De materiis et obiectis earum, 3. De actibus; 4. De subiectis;
5. Quae ipsarum sit principalior.
ARTICULUS 1
Utrum aliquae virtutes debeant dici cardinales
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod nullae virtutes debeant dici cardinales. Quia eaedem virtutes
quae cardinales dicuntur, dicuntur etiam generales: unde et Tullius
eis partes assignat. Sed virtutes sunt distinctae ab invicem; ut dictum
est. Ergo videtur quod non debeant dici cardinales.
2. Praeterea, ea quae dividuntur ab invicem, sunt simul, secundum
Philosophum; et ita unum non est principalius altero. Sed virtutes condividunt
ab invicem genus virtutis. Ergo una non est principalior altera; et ita nec una
debet dici cardinalis respectu alterius.
3. Praeterea, virtutes dividuntur contra vitia. Sed vitia principalia non dicuntur
cardinalia, sed capitalia. Ergo virtutes principales debent dici capitales, et non
cardinales.
4. Praeterea, si dicuntur cardinales, quia eis pervenitur ad vitam aeternam, ut
dicitur in littera; eadem ratione omnes virtutes sunt dicendae cardinales, quia
omnibus vitam meremur.
SED CONTRA est quod dicitur in littera.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod morales virtutes non debeant dici cardinales, sed
aliae. Quia theologicae virtutes propinquiores sunt fini, quia habent finem ultimum
pro obiecto. Cum ergo finis sit principium in operativis secundum
Philosophum 7 Ethic., virtutes theologicae erunt principaliores: et ita
ipsae magis debent dici cardinales.
2. Praeterea, caritas dicitur radix virtutum, fides autem fundamentum, spes
vero anchora. Sed quae est proportio radicis ad arborem, et fundamenti ad
domum, et anchorae ad navem, eadem est proportio cardinis ad Ostium. Ergo
virtutes theologicae possunt dici cardinales, sicut et morales.
3. Praeterea, virtutes intellectuales sunt nobiliores virtutibus moralibus: quia
perficiunt in vita contemplativa, quae est nobilior activa. Ergo virtutes intellectuales
magis debent dici cardinales quam morales.

Torna all'inizio