Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

10


Istis premissis et prelibatis, tota istius cronice continentia patens
est et manifesta. dicitur autem cronica a cronicon grece,
quod latine dicitur tempus . unde cronica vocatur liber in quo
acta diversorum temporum continentur. capitula prime partis.
Prima igitur pars, ut dictum est supra, continet a quo civitas
Ianue fuit edificata et constructa. et ista pars continet
.IIIIor. capitula. in primo capitulo ostenditur qui fuerunt primi
fundatores et edificatores civitatum. in secundo capitulo
dicitur quod Ianus, primus rex Ytalie, Ianuam construxit et edificavit.
in tertio capitulo dicitur quod Ianus, civis Troie,
iam edificatam ampliavit et melioravit. in .IIIIo. capitulo
dicitur quod Ianus, qui erat deus Romanorum, olim Ianue
colebatur. incipit cronica de civitate Ianue, quam compilavit
venerabilis pater dominus frater Iacobus de ordine Predicatorum Ianuensis
archiepiscopus. qui fuerunt primi fundatores civitatum.
[capitulum primum].
DEUS, qui de nichilo cuncta creavit, cotidie novas civitates
construit ministerio hominum, et constructas custodit
ministerio spiritum supernorum. nam personas singulares custodit
ministerio angelorum. civitates et loca singula custodit ministerio
archangelorum. regna et provincias custodit ministerio principatuum,

Torna all'inizio