Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 64


cum Matheo Bonello Cacabi esse plurimamque militum
multitudinem illis adiunctam. Placuit igitur ad ipsum Matheum
mitti legatos, ut sciscitentur ab eo quid erga regem gerat animi,
quid hec sibi velit militum adunatio, quidve se facturum proponat,
dicantque non oportuisse illum proditorum consiliis immisceri,
vel eos, post audita que perpetraverant scelera, recepisse.
Hac autem legatione fungentibus ille respondit: numquam eorum
se quos proditores appellent sceleribus consensisse, nec eorum
scisse aut approbasse consilium, sed tyrampnicum et crudele fuisse
tot viros nobiles ad se confugientes non recipere, capitalibus
periculis exponendos. Enimvero regem, si sua diligenter facta
discutiat, magis debuisse mirari quod regni proceres velud in
servitutem se redigi tam diu sustinuerint, quam quod adversus eum,
multis iniuriis provocati, vix tandem impatientia doloris exarserint.
Ut enim cetera que perpessi fuerant omittantur, miserrimum
esse vel apud servilis conditionis homines filias suas innuptas
domi toto vite tempore permanere. Nec enim inter eos, absque
permissione curie, matrimonia posse contrahi adeoque difficile
permissionem hanc hactenus impetratam, ut alias quidem tunc
demum liceret nuptui dari, cum iam omnem spem sobolis senectus
ingruens sustulisset, alias vero perpetua virginitate dampnatas
sine spe coniugii decessisse. Nunc autem totius regni
viros nobiles, seque cum illis, hoc regem postulare, hoc requirere,
ut hiis aliisque pernitiosis legibus antiquatis, eas restituat consuetudines,
quas avus eius Rogerius comes a Roberto Guischardo

1



5




10




15




20




25
Torna all'inizio