Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 154


Naturales filii regis Priami fecerunt mirabilia de eorum strennuitate
illo die, multos interficiendo Grecos et multos ex eorum regibus
vulnerando. Rex Thelamon regem Sarpedonem aggreditur,
ambo in valido impulsu fortium lancearum grauiter uulneratos se
sternunt, sic quod quasi semiuiui in medio bellancium deciderunt.
Rex Thoas et Achilles, qui consanguinei simul erant, ambo simul
aggrediuntur Hectorem, duris ictibus et frequentibus ipsum impugnant,
ab Hectoris capite eius cassidem extirpant, in multis locis
percusserunt eundem, a quibus multi riuuli sanguinis defluebant.
Sed Hector in regem Thoas uiriliter insistendo percussit ipsum in
facie sic quod medietatem nasi detruncauit eidem. Tunc fratres
Hectoris naturales in Hectoris succursum festinanter accelerant,
mirabiliter Grecos premunt, regem Thoas capiunt, regem Thelamonem
letaliter uulnerant, deicientes ipsum a equo ita quod quasi
mortuus ad Grecorum tentoria fuit delatus, et regem Thoas captiuum
ad ciuitatem Troyanam per Deyfebum et Anthenorem transmiserunt.
/*
Menelaus Paridem offendere multum intendit, sed Paris, qui hoc
bene percepit, tenso arcu in Menelaum sagittam emisit, letali toxico
delinitam, et sic eum grauiter uulnerauit quod eum sui quasi mortuum
ad sua tentoria pertulerunt. Sed illico auxilio medicorum
ligato uulnere Menelay et uulnere in unguentorum medicamine dulcorato,
Menelaus redit ad bellum, Paridem querit, de eo cupiens
furibundus ulcisci. Paridem inuenit et impulsu sue lancee Menelaus
in Paridem irruit, uolens eum letaliter uulnerare, quod reuera fecisset
nisi Heneas inter utrumque se in scuti sui tutamine medium inmisisset.
Paris autem tunc erat inermis, cum ipse tunc suis
armis se uoluntate spontanea exuisset, quod quia presenserat
Menelaus, morti tradere facilius eum putauit. Heneas uero in
maxima militum comitiua, pro eo quod Paris non erat armatus,
ipsum ad ciuitatis presidia commeauit, ne forte tunc eum offenderet
Menelaus. Sed Hector Menelaum aggreditur, capere nitens eum.
Sed eius uoto frustratus est pro eo quod statim in eius succursum
accessit innumerabilis quantitas pugnatorum. Quare, ipso
dimisso, cum suis in turmas Grecorum irruit, ipsos interficit, et in
sua et suorum potencia Greci sunt dare terga coacti, Troianis

Torna all'inizio