| que insimul iam coniurate fuerant, in primis cum
 Novariensibus et Vercellensibus posteaque cum Cumensibus
 et illis de Belforte ac etiam cum Sebriensibus se convenere ac
 inter se pacem fecere; atque insimul unum corpus omnes
 effecti sunt.
 Interea igitur dominus Galdinus de la Sala, nobilis Mediolanensis
 civis et clericus, et qui quondam cancellarius domini
 Ribaldi et domini Uberti de Pirovallo Mediolani archiepiscoporum
 per multos fuerat annos, qui in locum iam dicti
 Uberti ad archiepiscopatus Mediolanensis honorem a domino
 Alexandro papa tunc fuerat sublimatus ac in Longobardia
 ipse pape tunc legatus constitutus, suos nuncios, videlicet
 abbatem Sancti … nec non abbatem Sancti …
 | 1
 
 
 
 5
 
 
 
 
 10
 
 
 
 |