| Cum predicta tam in Lombardia quam in Marchia gererentur, interfecto a Frisionibus in
 bello rege Alemanie Gulielmo, convenerunt principes ad electionem more solito faciendam.
 Cum igitur tractarent de principe idoneo eligendo, humani generis inimicus seminavit zizaniam
 inter eos. Nam quidam comitem Ricardum, fratrem regis Anglie in regem Alemanie
 elegerunt; alii vero sua vota in regem Castelle penitus transtulerunt. Comes autem Ricardus
 ascendit in Alemaniam festinanter, et de assensu quorundam principum capiti suo imposuit
 regni Alemanie diadema. Uterque vero electus suos legatos ad Romanam curiam destinavit
 pro confirmatione a summo pontifice impetranda. Sed dominus papa nolens in partem aliquam
 declinare, ne forte pax Ecclesie turbaretur, de consilio cardinalium sub specie deliberandi
 distulit super questionem tantorum principum diffinitivam sententiam promulgare.
 Anno Domini 1258, multi clarissimi viri de Brixia exaltationem sancte matris Ecclesie
 affectantes cum tirannidem adverse partis per biennium tolerassent, tandem, sicut viri strenui
 et elati, exponere personas periculo elegerunt potius quam vehementissimo timore continue cruciari.
 Timebant enim quotidie ne a suis adversariis in manus perfidi Ecelini Brixia traderetur.
 Tunc latenter ad Legatum et Marchionem, qui tunc erant Padue pro exercitu ordinando
 contra pestiferum Ecelinum nuntios direxerunt, ipsos attentius exhorantes, ut parati essent eis
 prestare subsidium in die prefixo in quo suos proposuerat invadere inimicos. At illi eorum
 precibus libentissime annuentes, in tempore assignato magnifice in eorum auxilium perrexerunt.
 Predicti vero fideles Ecclesie utpote viri providi et experti, timentes plurimum, ne pars
 adversa eorum deprehenderet audaciam per aliquam coniecturam et, habita occasione, pessimum
 Ecelinum et Pelavicinum in suum auxilium convocaret, duobus diebus ante terminum
 constitutum secundo scilicet die exeunte aprili, circa solis occasum arma subito rapientes,
 et more leonum audaces, inimicos viriliter invaserunt, eosque per totam noctem viriliter expugnantes,
 ante horam tertiam diei sequentis plenissimam de ipsis victoriam sunt adepti, et
 fere omnes autores scelerum, Grifolinum etiam potestatem Brixie capientes, eos in vinculis
 coniecerunt. Comes itaque Sancti Bonifacii, egregie indolis adolescens, paterne probitatis
 impiger imitator, audiens Brixienses esse sub armis, cum parte militie mantuane in inimicorum
 auxilio est profectus. Post tres vero dies Legatus et Marchio in manu valida Brixiam
 intraverunt, et ibidem tamdiu residentiam fecerunt, donec omnia fuerunt disposita secundum
 beneplacitum amicorum.
 Hec itaque audientes Ecelinus et Palavicinus pariter tremuerunt. Expalluit eorum facies
 et ebore intellectus, omnesque eorum fautores per totam Lombardiam capita in terram
 pre tristitia deiecerunt. Tota enim spes illorum et desiderium erat Brixiam obtinere, quia
 per ipsam vires resumere et inimicos deprimere, totiusque assequi sperabant dominium Lombardie.
 Dominus autem, secundum propheticum sermonem, signa faciens irrita divinorum
 et vertens ariolos in furorem, ydolatriam Ecelini et Palavicini, qui planetas et signa celi pro
 numine venerabantur, sue potentie brachio prostravit pariter et confudit. Non enim Omnipotens
 planetis contulit deitatem nec eorum motibus suam potentiam alligavit, sed in se retinuit plenitudinem
 | 1
 
 
 
 5
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 
 20
 
 
 
 
 25
 
 
 
 
 30
 
 
 
 
 35
 
 
 
 |