Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 493


quod habes paum tibi sufficiat quia ei cui quod habet non sufficit,
ille dives esse non potest etiam satis habundet.
Et dixit: faciliter potest pravitas huius mundi sciri, in
quo absque vituperatione alterius alter honorari non potest, nec
sine depauperatione alterius alter dives fieri non valet.
Et dixit: si, te errante, quod velis habueris vel, te recte operante,
quod possederis perdideris, ad tuum propterea non
revertaris errorem nec ex hoc a recte operando desistas. Et dixit:
quod optaveris nulli vetes, nec aliquod agas quod alios contra
te nolueris egisse; tue voluntati repugna, concupiscencias vita,
neminem odias, ab invidia animum tuum absterge; et si contra
te aliqui erraverint, non indigneris propterea, cum nullus evadat
errorem. Cave a concupiscenciis, que rationem impediunt et
veritatem anullant, quia non alio modo quam precavendo fides
subsistit et mundus. Et si tuam animam trahi contingat ad concupiscencias
et ad deteriorem statum qui possibilis sit
evenire te trahant, preliare cum eis et quantum possibilitas
tua permittit tuearis ab eis; nec quantulumcumque erroris
modicum usum reputes, quia usu modici usum plurimi attinges.
Et dixit: in re inutili tuam non exerceas vitam; et si aliquo
delectabili abstinere non potes, cum sapientibus conferas et studeas
in libris ipsorum; vita mendacia quia non menciuntur alia
de causa mendaces nisi ex anime sue et rationis ignavia,

Torna all'inizio