Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 157

libro V


quandoque dilabitur in turgidum et inflatum: quod ex novitate verborum vel antiquitate vel ex dura translatione vel ex graviori stilo quam res postulat cognoscitur provenire. (5) Mediocris in fluctuans et dissolutum quandoque declinat; extenuata in aridum et exangue.
(6) Si ergo predicta genera sunt mutanda non debet in eis fieri mutatio repentina sed paulatim ad extrema est per medium procedendum.
5. (1) QUOT ET QUE REQUIRANTUR IN OMNI PERFECTO DICTAMINE.
(2) Tria vero in omni exquisito dictamine requiruntur, scilicet elegantia, compositio et dignitas. (3) Elegantia latinitatem et explanationem inducit. Latinitas soloecismus et barbarismus repellit. Explanatio apertam et dilucidam orationem reddit. (4) Apertam orationem verba faciunt usitata. Sunt autem usitata que in sermone et consuetudine cotidiana versantur. (5) Dilucidam orationem propria verba reddunt. Propria sunt que ipsi rei da qua loquimur ex institutione conveniunt vel possunt ex translatione commoda convenire, ut: 'Vela gemunt'.
6 (1) DE ARTIFICIO COMPOSITIONIS.
(2) Conpositio est perpolita complexio dictionum, per cola, et comata periodosque distincta et a constructionis ordine separata.

Torna all'inizio