Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 506


ea patiuntur; bona enim paciencia in manuum vel aliorum
membrorum fortitudine non consistit: hace enim paciencia bruta
participant. Sed anime paciencia bona est gravia cupiditatum et
voluntatum sustinere pericula propter boni finis fiduciam, quam
intendit. Et scripsit Alexandro dicens: ex quo Deus quod optasti
et quantum voluisti obtinere concessit, suis in parciendo acquiesce
mandatis. Et dixit: scire est vivere, et ignorancia mori;
et ideo sciens vivificat, quia opera que agit intelligit, et insciens,
quia non intelligit que agit, opera mortificat et annullat. Et dixit:
homines absque discipline informatione intelligere non possunt,
sicut eorum visus formas visibilium absque luce videre non possunt.
Et dixit: antiquitas temporis opera facit senescere, linit
vestigia, famam delet, nec remanet nisi amor qui ex bonis gestis
prevaluit hominum cordibus et quem filii a patribus suis hereditant:
nitere igitur ad bonam famam que nunquam deficit nec
abest a cordibus hominum; cum hac enim bona fama, et
nobilitas perdurabit. Et dixit: insipiens est similis cadenti in
aqua; igitur a longe munias eum, ei non approximans quia, si
evadet, lucraberis, et si moriatur nil perdes quia, a te remotus,
ad moriendum eum eo te trahere non potest. Et dixit: mendacium
est anime infirmitas que racione mediante curatur, quia
nunquam mentitur racio. Et quodam introeunte ad eum, vidit
coram eo sportam cum passulis, et interrogavit eum: quo
modo emisti? At ille mensuram sibi dari precepit dicens: Hac
mensura metiti sunt eas et posuerunt in sporta. Cui dixit ille:
non de esse quero, sed pro quanto emisti. Et tunc respondit
Aristotiles: pro tanto; sed scias qualitatem aliud quam quantitatem
esse, et quodlibet eorum proprio responso egere. Et
dixit: firmior sapiens est qui scibilia non acceptat priusquam
intellegat, et allegator melior est qui non refert referenda donec

Torna all'inizio