Guido Faba: Epistole

378


incrementum, aliter omnes in desperationis laqueum caderemus.
Qua de re magnificentie vestre, discrete, ut valemus
deposcimus probitatem ut de communi providentia velitis facere
laudabiliter et prudenter, quod detur pro inscontro domino
C. de Bononia prelibatus, in vero scientes quod absolvi poterit
pro eodem, et exemplum singuli reputabunt nostre communitati
servitia faciendi.
LXXXII.
Responsio ad eamdem.
Quanto persona domini P. sequens vestigia antiquorum
erga nostrum commune maiorem dilectionem habuit et amorem,
multa multotiens pericula tollerando, tanto peramplius
tantoque libentius ei debemus facere que sint grata, favore
debito ipsius gravamina pro viribus removentes. Unde ad vestre
dilectionis preces quas exaudire tenemur, A. civem bononiensem
in nostris carceribus constitutum dare volumus
pro inscuntro domini P. superius nominati, nostris captis
exemplum laudabili laudabiliter relinquentes.
LXXXIII.
Ultima citatio comminatoria prelati.
Semper te monuimus et monemus, tibi sub districtione
qua possumus iniungentes, ut, sicut de iure teneris, presbyteratus
ordinem venias recepturus, quo tua noscitur ecclesia fortiter
indigere. Alioquin non immerito locum proprium perderes
et honorem; nam institutis obviantes canonicis, indignos
se faciunt ecclesiastice dignitatis.

Torna all'inizio