Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 484

Tomus I


genere devotionis obsequitur, ordinamus.
Quanquam autem dum pridem feliciter ab eodem
regno secessimus, evidentis utilitatis gratia
Germaniam revisuri, officiales omnes et
Capitaneos per nostram Excellentiam ordinatos,
post depositum commissae sibi administrationis
officium, in magna Curia nobis feliciter
in regno praesentibus, vel in absentia nostra
coram eo, qui vices nostras ibidem pro
tempore gereret, jusserimus praesentandos; ut
super executionibus mandatorum, quae ad eos
fiscali vel privatorum utilitate poscente, officio
durante pervenerant, ponerent rationem, prout
ex literis nostris ad H. dilectum filium nostrum,
et ipsius olim consiliarios destinatis,
quas per ipsos per totum regnum publicare
mandavimus, ad vos conjicimus pervenisse.
Quia tamen temporis ac rerum varietate poscente,
quibus oportet captari consilia, fortunae
nostrae felicitas prorogato itinere ad Germanos,
in Liguriae partibus nos aliquandiu
moraturos instituit; ut Augustae potentiae novi
triumphi materia non deesset, ex praedicti filii
nostri consiliariis, coram quibus officiales
comparere propterea debuissent, aliquibus in
alleviatione nostrorum onerum, ad nostram
praesentiam evocatis, et quosdam alios aliis
nostris servitiis duxerimus promovendos; cum
fidelibus nostris regnicolis solitam Excellentiae
nostrae mansuetudinem exercentes, veniendi
propter hoc ad partes Imperii ea necessitate
submovimus, ne damnosa sibi propterea nostrae
Majestatis officia reputarent. Vobis igitur,
de quorum experta fide confidimus; quorum
industriam in aliis experimur; quos examinatores

Torna all'inizio