Hugo Falcandus: Epistola ad Petrum Panormitanum Ecclesie Thesaurarium

Pag 171


ut cuique tamen tolerabile putaretur, si in cisfarinis tantum partibus
barbarorum immanitas deseviret. Quod si beatam illam
insulam, omnibus quidem regnis et preclaris dotibus et meritis
amplioribus preferendam, vis procelle sevientis irrumpat, si iocundum
otium et quietem omni voluptatis genere gratiorem armorum
fragor importunus conturbet, quis iam animo poterit imperare ne
dolendi modum excedat? quis non totus in lacrimas defluat
cum iam apparere ceperint vastitas urbium; civium cedes; fedata
pulvere senum reverenda canities; matrone pro sericis saccis
indute; pueri puelleque barbare lingue stridore perterriti omnesque
omnino indigene de multa rerum copia ad ultimam egestatem,
de gaudio ad merorem, de gloria ad ignominiam, de summo felicitatis
culmine ad extreme miserie dispendia devoluti? Atque
utinam Constantia cum rege teutonico Sicilie fines ingressa perseverandi
constantiam non haberet, nec ei daretur copia Messanensium
agros aut et Ethnei montis confinia transeundi! Hiis
enim in locis aptissime gens illa consistat, ubi et cum crudelitate
piratica Teutonum confligat atrocitas, et inter ambustos lapides

1



5




10




15


Torna all'inizio