Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 293


INCIPIT LIBER QUINTUS
CAPUT PRIMUM
Ludovicus, Gallorum rex, in Terrae Sanctae subsidium
magna classe profectus, tempestate exorta, ad
Tuneti litus projectus est: quo quamplurimis triremibus
rex Karolus quum appulisset, ambo infideles
pugnare conantur. Pestilentia interim in castris
orta, Ludovicus filiusque, nec non suorum
plerique, multique proceres atque magnates, diem
supremum obeunt.
Medio vero tempore, cum nondum esset ecclesiae
romanae de pastore provisum, Ludovicus
rex Francorum, vir inclytus, dotatus bonitatibus
multis a Deo, regum candela fidelium, signo ab
olim vivificae crucis assumto, collectis christianorum
undique viribus, generale in Terrae-Sanctae
subsidium passagium stabilivit. Hic namque
pro tuitione et exaltatione fidei, pro conservatione
obedientiae sedis apostolicae, quae persecutionibus,
Deo volente, non imminuitur, sed
augetur, paratus semper ad acerrima sustinenda
pericula, potentiam suam terra marique distendens,
alias barbaras nationes fidelibus odiosas
impetere consuevit. Nunc autem idem rex,
quem solum Dominus pro ecclesiae suae custodia
collocaverat, ad inimicos crucis denuo se convertens,
geminatis viribus et multitudine fidelium
congregata, pro libertate illius Terrae-Sanctae,
quam Redemtor humani generis propriis calcavit
pedibus, pro redemtione quoque Sepulcri, ubi fuit
Redemtor ipse reconditus, mari se cum navigio
copioso commisit: qui dum freta circuit classibus
fidelium numerosis, et coeptum iter principio
secundo concelerat, exercitu toto felici dato
navigio, vota multitudinis versus orientalem plagam,
ubi Terra-Sancta caninis manibus ancillata
comprimitur, suspirabant. Sed, contra omnium
vota, contra coeptorum facta, perverso numine,
versus meridionalem axem fatigat exequi
votum suum. Sicque fideles inviti tendentes ad
Arabes, non ad Indos, dum coeptum superandi
consilium potestas nulla conceditur, illius dispositione,
cujus nutu res eunt, fatis fatigantur adversis
et procellosis fluctibus feriuntur. Collecti
tamen undique apud Tunisium coëunt; ibique
coepto Marte frustra fatigantur et bello. Dum
enim multa circa haec dementia eorum animi
erant capti, non sentientes primas vires mutatas,
nec advertentes perversa jam fore numina contra
ipsos, nec cedentes numinibus provocatis, accensos
insano Martis amore, cum nullam possent
prosperam ex laboribus deferre fortunam, animos
fatigabant. Fama igitur regi Karolo deferente,
quod classis regis Franciae, totusque cruce-signatorum
exercitus, jam in Tunisium tota
convenerat, quodque prope Tunisium castrametati
fuerant christiani, rex ipse Karolus, solutis

Torna all'inizio