| fugantes Teutonicos atque Laudenses fere totam predam,
 quam habuerant, iterum recuperaverunt, plerisque de Teutonicis
 ac Laudensibus captis et uno bellicosissimo milite imperatricis
 occiso. Et prope ecelesiam sancti Martini de Cassetis
 utraque acies inter se diu dimicavere; et neutra parte
 super alteram plenarie currere audente, utpote se invicem
 timentibus, prelium tandem diremptum est.
 Imperator autem Laude hyemans noctu dieque tam
 Laudenses quam Teutonicos stratas custodire facit, per quas
 a Brixia et a Placentia solita fuerant victualia Mediolanensibus
 afferri. Et si qui mercatum aliquod Mediolanum deferre
 inveniebantur, dextre manus amputabantur eis. Adeoque
 detenti sunt Mediolanenses et Brixienses ac Placentini — tum
 quia strate, per quas ire consueverant, a Papiensibus et ab
 his, qui morabantur apud Mombrionem, ac a Laudensibus
 et equitibus imperatoris Laude habitantibus et a Marchoardo
 assidue custodiebantur, tum etiam quia manus amputabantur
 his, qui mercatum inveniebantur Mediolanensibus afferre —,
 quod ad se invicem proficisci minime audebant. Et ad tantam
 inopiam devenerunt Mediolanenses victualium, quod in stario
 salis dabant solidos duodecim denariorum Mediolanensium
 | 1
 
 
 
 5
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 
 20
 
 |