Salimbene de Adam: Cronica

Pag 942


que etiam alio nomine dicta est Tiniberga, hac scilicet de causa.
Quidam homines de Bergamo de maioribus civitatis sue, propter
homicidium quod fecerunt, fuerunt de civitate sua forbanniti et
positi in confinibus sempiternis sine spe ulterius redeundi. Cum
ergo Regium devenissent, petierunt a communi Regino locum
in quo possent habitare securi. Regini vero hanc eis gratiam concesserunt,
ut circuirent totum episcopatum eorum et, ubi invenirent
locum non ab aliis occupatum et idoneum sibi, ibi suam
munitionem construerent et habitarent. Et sic fecerunt Rokettam,
que ab eis dicta est Tiniberga. Hec modo erat domini Bernardi
de Gipso.
Q[uo]d Bononie[n]ses m[u]ltos de militibus s[ui]s in confinibus posuerunt.
Item, his diebus et millesimo supraposito, Bononienses multos
de militibus suis in confinibus posuerunt et ad diversas civitates
miserunt, ut habitarent ibi. Et populares quidem hoc fecerunt,
qui super milites dominium acceperunt.
Quod quarumdam personarum dominium in Scriptura divina pessimum
reputatur.
Et nota quod quarumdam personarum dominium in Scriptura
divina pessimum reputatur, scilicet mulierum, puerorum, servorum
et stultorum, inimicorum et vilium personarum. De quibus
dicitur:
Asperius nichil est humili, cum surgit in altum.
Et Patteclus in libro Tediorum dixit:
Et cativo homo podhestĂ  de terra.
De omnibus istis dominiis require supra, carta CCaXXXVa.

Torna all'inizio