| non ausi contraire voluntati, statuerunt communiter venerari sepulchrum
 illud, offerentes singuli quicquid acceptabile fore videbatur.
 princeps vero, iisdem cum multis affis donariis, contulit ad
 eundem locum preceptum firmitatis ex omnibus, que possederat,
 vel possidere videbatur, adiciens et alia plura, que infra fluvium,
 qui dicitur Carnellus, et sicut decurrit rivus Saonis, qui de Saxo
 procedit, designata sunt; servos quoque et ancillas, quotquot in
 his manere videbantur, cum suis cespitibus, ut habeat || et possideat,
 perpetuis tradidit temporibus. etenim aliquantis decurrentibus
 annis, cum locum ipsum vetustate deficere cernerent, causa pie
 sollicitudinis ac restauracionis et aliarum commutacionis, Longobardorum
 principes et ecclesiarum Dei venerandi pontifices hoc
 idem monasterium cum omnibus suis pertinenciis Beati Vincencii
 monasterio ex integro subdiderunt.
 Tunc pater Epyphanius, exemplo adipiscende eximie conversacionis,
 locum hunc expeciit, et diu in sancta conversacione
 decertando, pro vite merito et sapiencie doctrina, abbas est effectus.
 qui, consumatus, obiit in pace idibus septembris, anno
 dominice incarnacionis octingentesimo quadragesimo IIo., indiccione
 sexta.
 Sed et in Casino Apollinaris annis XI. peractis, Deusdedit
 succedit. qui sex annis peractis, Hilderico post eum solis
 VII. diebus potito, Authpertus instituitur.
 | 
 |