Guido Faba: Dictamina rhetorica

79


CLIIII.
Responsiva ad predictam.
Si carum habetis servitium quod amicis vestris fecimus et
honorem, hoc acceptabilius reputamus, quanto sincera dilectio
maiora gerit propositum faciendi. Rogamus itaque vestram
prudentiam affectione qua possumus, quatenus nostram personam
velitis in vestris obsequiis operari.
CLV.
De monacho ad monachum vagabundum.
Fratri utinam in Christo suis meritis diligendo A. monacho
Sancti Felicis Bononie, V. monachus Sancti Proculi spiritum
consilii sanioris. Beati omnes qui timent Dominum et qui
ambulant in viis eius. Hec verba vos tangunt, a quibus per
prevaricationis vitium recessistis; quia nec admonitio profuit,
nec abbatis comminatio vel excommunicatio subsecuta vos potuit
ad monasterium revocare; immo, quod est gravius et
terribile dictu, apostatare vos faciunt lascivie infinite. Nam
oratorium fecistis novum, in quo vostri monachi leccatores
existunt et histriones conversi, psalmos vestros in postribulis
decantatis, et orationes vestras funditis in caupona; vina commendant
regulam et volvunt meretrices cuculam taxilli, claustrum
visitant et silentium tenent fabule truffatorum. Que
tanto vindicte subiacent graviori, quanto diutius infelicem
animam detinent alligatam, non solum in proprie salutis periculum,
sed etiam in scandalum plurimorum. Eapropter vos
rogo ut solo divino intuitu et mei precibus et amore ad
conscientiam redeatis. Repetite monasterium quod temere
dimisistis, et sic recuperate famam et habitum derelictum,
ut per fructus penitentie preterita delicta purgentur et satisfactio
sequens vitam mereatur consequi sempiternam.

Torna all'inizio