Salimbene de Adam: Cronica

Pag 34


scripsit, producitur in medio. Ubi cum legeretur quod natio flava
cesarie ventura esset urbis excidio, urbemque gravi expugnatura
prelio, tamen ad ultimum (quod in ipsos decidat!) peritura, hoc
facto confisi Achivi repente irruunt in Latinos. Demum, urbe terra
marique viriliter impugnata et ex magna parte combusta, tyrannus
aufúgit. Ad hec Ysachius restituitur et Alexius adolescens
in mense Iulio in ecclesia Sancte Sophye magnifice coronatur.
Postea, cum Greci Latinos publice iniuriis multis afficerent et
privatim occiderent, Latini arma sumentes rursus urbem combusserunt
et predam maximam exportarunt.
Ad hec, cum se tyrannus Andrinópoli recepisset, imperator
iuvenis eum, collecto exercitu, cum baronibus effugavit et sibi
Traciam subiugavit. Sed, cum peregrini magnis remunerandi
promissis instarent, malo Grecorum consilio usus, beneficiorum
ingratus, clam et palam beneficiis adversatur. Igitur inter eum
et Latinos ziçaniis seminatis Greci, habentes eum exosum, quemdam
Constantinum imperatorem efficiunt, populus autem Alexium
Murçuflium coronavit. In qua contentione prepotens fuit
Alexius ille Murçuflius. Adolescens vero Alexius, cum vix regnasset
sex mensibus, suffocatur; pater Ysachius moritur. Murçuflius
tyrannus a peregrinis de solutione pecunie impetitus solvere diffitetur.
Quocirca Veneti pariter et peregrini civitatem unanimiter
adoriuntur et universam regionem in circuitu depopulantur et
Murçuflium, dum die quadam in nemorosis lateret insidiis, effugarunt
et fratrem eius et vexillum et ycónam regiam capientes.
Econtra de suis Greci viribus presumentes, lingue potius contumeliis
armati quam viribus corporis vel audatia cordis rebellant.
Eodem anno rex Armenie Antiochyam obsedit, et, licet eam
cum exercitu introierit, non tamen obtinuit. Eodem anno
magister Petrus cardinalis, apostolice sedis legatus, apud Seleuciam,
Cilicie municipium, Armeno catholico <pallium>, XIIII suis
episcopis mitras et baculum, me presente, in presentia regis Armeni
tribuit pastoralem, recipiens ab eo debitam Sancte Romane
Ecclesie fidelitatem.
Anno Domini MCCIIII fuit maxima copia panis et vini:
pro XII imperialium sestarius frumenti, et pro IIII imperialium

Torna all'inizio