Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 159


ergo fuit plurimum Dyomedi ut, inuitus et dubitans, in
sagittarium irruisset, qui si uoluisset retrocedere, cum ipse esset
grauiter uulneratus, in manibus hostium incidebat, quem uiuere nullatenus
permisissent. Sagittarius ergo dum Dyomedem in sua sagitta
percut[t]eret, Dyomedes cum ense suo uiriliter percussit
ipsum inermem sic quod mortuum ipsum deiecit in terram.
Interim Greci campum recuperant et Troyani necessario retrocedunt.
Hector uero in Achillem irruit in equi sui cursu nomine Galathea.
Contra quem dum occurrisset Achilles, in eorum ictibus lancearum
se ab equis ambo deiciunt. Sed Achilles equum suum
primo celer ascendit et in equum Hectoris Galatheam manus extendens
cepit eum, ipsum sathagens asportare. Hector autem iratus
ad suos potenter exclamat ne equum suum abire permittant. Propter
quod infiniti milites ad ipsius recuperationem uiriliter intendentes
irruunt in Achillem et graue bellum committitur inter utrosque.
Sed fratres Hectoris naturales in multa uirtute bellantes uiolenter
extirpant a manibus detinencium Galatheam et illum Hectori restituunt,
exinde facto leto.
Verum dum hec inter utrosque in multorum excidio gererentur
et Anthenor inter Grecorum acies bellando discurreret, Greci in
multitudine pugnatorum contra Anthenorem irruunt, ipsum capiunt,
et captum ad tentoria mittunt eorum. Sed cum iam dies declinasset
ad uesperas, sole iam uergente interim ad occasum, non
obstante quod Polidamas, Anthenoris filius, qui sui patris non interfuit
capcioni, pro recuperacione ipsius multa commisisset in bello,
tamen eo die, propter superuenientis noctis tenebras, prelium est
diuisum.
[Incipit liber xviiiius de sexto bello. ]
Sequentis igitur diei aurora surgente, solis splendore circunquaque
diffuso, utriusque partis aciebus in campum egressis, bellum letale
committitur et tota illa die usque ad noctis tenebras est pugnatum.
Multi fuerant eo die interfecti de Grecis sed plures de
Troyanis; nam Grecis tunc melior pars successit in bello. Sed

Torna all'inizio