Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 860


Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod donum intellectus non habeat aliquem actum in via.
Intellectus enim importat quamdam cognitionem sine obumbratione: unde
Isaac dicit, quod ubi obumbratur intellectus, oritur ratio. Sed impossibile est
quod in statu viae cognoscamus sine obumbratione phantasmatum, ut
Philosophus ostendit in 3 de Anima. Ergo intellectus non habet aliquem
actum in via.
2. Praeterea, Dionysius dicit, 1 cap. cael. Hier., quod impossibile est nobis aliter
lucere divinum radium, nisi varietate sacrorum velaminum circumvelatum.
Sed ubicumque est cognoscere per aliqua velamina, oportet esse collationem,
quae non ad intellectum sed ad rationem pertinet. Ergo non est possibile quod
in statu viae sit nobis intellectus actus.
3. Praeterea, actus intellectus est videre Deum: hoc enim ponitur in sexta beatitudine,
quae ad intellectum refertur. Sed Deum nullus potest videre in hac mortali
carne existens. Ergo in statu viae non habemus usum intellectus.
4. Praeterea, Augustinus dicit in quodam sermone de timore, quod intellectus
vocatur quo ab omni infirmitate corda mundantur, ut pura intentio dirigatur in
finem. Sed impossibile est in statu viae ab omni infirmitate corda mundari.
Ergo impossibile est in statu viae actum intellectus esse.
SED CONTRA, habitus ordinatur ad actum. Si ergo actus intellectus a nobis in via
haberi non posset, frustra nobis donum intellectus daretur.
Praeterea, sexta beatitudo ad intellectus donum refertur. Sed in illa ponitur aliquid
pertinens ad statum viae, et aliquid ad statum patriae. Ergo intellectus
habet actum in nobis et quantum ad statum viae, et quantum ad statum patriae.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod intellectus a sapientia non differat. Totum enim a
parte essentialiter non distinguitur. Sed intellectus videtur esse totum respectu
sapientiae, quae est tantum de Deo, cum intellectus sit de Deo et spiritualibus
creaturis. Ergo intellectus essentialiter a sapientia non differt.
2. Praeterea, sapientia, ut in littera Magister dicit, delectationem circa divina
experitur. Sed hoc idem videtur ad intellectum pertinere: in consideratione
enim intellectus est maxima delectatio, sicut dicit Philosophus in 10 Ethic.
Ergo intellectus a sapientia non differt.
3. Praeterea, ad eumdem actum non oportet ordinari diversos habitus, cum
habitus distinguantur per actus. Sed tam sapientia quam intellectus ordinantur
ad contemplationem. Cum ergo contemplatio sit unus actus, videtur quod
sapientia et intellectus sit unus habitus.
SED CONTRA est quod dividuntur ex opposito, Isai. 11.
Praeterea, dona correspondent virtutibus. Sed alia virtus est intellectus, et alia
sapientia, ut patet in 6 Ethic. Ergo et aliud est unum donum ab alio.

Torna all'inizio