| gentilitate et errore ad vere fidei agnitionem convertisse. Quod, quia divina institutione
 docemur in parabolis, cui quinque talenta credita fuerant, alia quinque fuisse lucratum,
 in talis commercii lucro cum tota plaudemus aecclesia. Hinc iure tibi sacri
 pallei direximus munus, quod beati Petri apostoli auctoritate suscipiens induaris,
 atque inter archiepiscopos unus, Deo auctore, precipimus, ut censearis. Qualiter
 enim eum utaris, ex mandato apostolico informatus cognosces ita, ut, dum missarum
 sollempnia geris vel episcopum te contingerit consecrare, illo tantummodo tempore
 eum utaris.
 Quia vero turbas Domini gratia in eisdem partibus ad rectam fidem asseruisses
 conversas, nequire te occurrere omnibus: ea quae salutis sunt impendere aut intimare
 – cum iam longe lateque gratia Christi eius fides in illis partibus propagetur
 – precipimus, ut iuxta sacrorum canonum statuta, ubi multitudo excrevit fidelium,
 ex vigore apostolicae sedis debeas ordinare episcopos, pia tamen contemplatione, ut
 non vilescat dignitas episcopatus.
 Presbiterum namque, quem preterito asseruisti anno ad nos advenisse nostroque
 iudicio fuisse a suis nefariis absolutum actionibus, credas: neque nobis confessiones
 aliquas fecit nec a nobis, ut suos expleat libitus, absolutus est; sed, si eum errori
 deditum reppereris, hunc apostolicae sedis vigore ut iuxta sanctorum canonum censuram
 corrigas precipimus et emendes, vel si quos forsan tales inveneris. Ille enim
 veniens: “Presbiter sum” ait; commendaticias apud filium nostrum Carolum litteras
 expetiit. Nullam illi aliam concessimus licentiam. Quem vitari, si prave conversatur,
 cum reliquis volumus.
 Eosdemque, quos a paganis baptizatos esse asseruisti, si ita habetur, ut denuo
 baptizes in nomine trinitatis, mandamus.
 Inter ea agrestem caballum aliquantos adiunxisti comedere, plerosque et domesticum.
 Hoc nequaquam fieri deinceps, sanctissime, sinas frater, sed, quibus potueris
 Christo iuvante modis, per omnia conpesce et dignam eis interdicito paenitentiam;
 inmundum enim est atque exsecrabile.
 Pro oboeuntibus quippe, consuluisse dinosceris, si liceat oblationes offerre.
 Sancta sic tenet aecclesia, ut quisque pro suis mortuis vere christianis offerat oblationes
 atque presbiter eorum faciat memoriam. Et quamvis omnes peccatis subiaceamus,
 congruit, ut sacerdos pro mortuis catholicis memoriam faciat et intercedat. Non
 tamen pro impiis, quamvis christiani fuerint, tale quid agere licebit.
 Nam et eos, qui se dubitant fuisse baptizatos an non, vel qui a presbitero Iovi
 mactanti et immolaticias carnes vescenti, ut baptizentur, precipimus.
 Progeniem vero suam quemque usque ad septimam observare decernimus generationem.
 Et si valueris, devita, ne amplius, cui mulieres obierint, duabus debeat copulari.
 | 
 |