Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 392

Tomus I


semper illusit, et potentiam nostram in
superbia et abusione contemnens, datus in
sensum reprobum, et penitus effectus ingratus,
coepit contra personam nostram verbo
et opere machinari ut praeter insidias quas in
captione dum filii nostri H. in itinere
manifeste proposuit. cum Mediolanensibus,
et al iis inimicis nostris contra honorem
nostrum et Imperii, moliretur. Sed nequiter
contra animam nostram excogitans, misit
nuncios suos ad seniorem Montanae,
qui dicitur Assisinus, promittens ei pecuniam
infinitam, ut nostram laederet Majestatem.
Alio etiam spiritu suae fatuitatis inductus,
quod nobis est valde molestum, non
est veritus attentare sanctissimum in Christo
patrem nostrum summum Pontificem, ut sibi
esset favorabilis inducere satagendo. Praeterea
nuncios nostros in securitate sua et conductu
receptos spoliari mandavit. Xenia quoque
per ducem Bossiae nobis transmissa, nunciis
ejus in contumeliam et injuriam nostram,
fecit aufferri. Castra autem quae Ratisponensis
quondam advocatus Imperii, nobis et Imperio
in sua morte legavit, non est veritus occupare,
nec omisit cuncta praesumere quae nobis
essent et Imperio nocumento. Qui, cum nec
Deum timeat, sicut dicitur, nec terrenum
velit dominum revereri, naturae reverentiam
non observans, nobilem dominam

Torna all'inizio